in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem
super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant
implebant templum
seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri
duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et
duabus volabant
et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus
sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et
domus impleta est fumo
et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum
et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem
Dominum exercituum vidi oculis meis
et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus
quem forcipe tulerat de altari
et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et
auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit
nobis et dixi ecce ego sum mitte me
et dixit vade et dices populo huic audite audientes et
nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos
eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat
et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates
absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur
deserta
et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae
derelicta fuerat in medio terrae
et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in
ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit
ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea